monumenta.ch > Orosius > Caput 9
Orosius, Historiae, Liber 4, 8 <<<     >>> 10

Caput 9 SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Carthaginienses fracti bellis et cladibus exinaniti pacem a Regulo poposcerunt. sed cum intolerabiles et duras condiciones pacis audissent, tutius rati sese armatos mori quam miseros vivere, pretio non solum Hispanorum vel Gallorum auxilia, quae iam dudum plurima habebant, sed etiam Graecorum conparanda duxerunt. 2  itaque Xanthippum Lacedaemoniorum regem cum auxiliis accitum, ducem bello praefecerunt. Xanthippus, inspectis Poenorum copiis atque in campum deductis, longe in melius mutato apparatu pugnam cum Romanis conseruit. 3  ingens ibi ruina Romanarum virium fuit: nam triginta milia militum Romanorum in illa tunc congressione prostrata sunt. Regulus ille dux nobilis cum quingentis viris captus est et in catenas coniectus decimo demum anno Punici belli nobilem triumphum Carthaginiensibus praebuit. 4  Xanthippus tam audacis facti conscius rerum instabilium mutationem timens ilico ex Africa migravit in Graeciam. 5  Igitur Aemilius Paulus et Fulvius Nobilior consules audita captivitate Reguli et clade exercitus Romani transire in Africam cum classe trecentarum navium iussi Clipeam petunt. eo confestim Carthaginienses cum pari classe venerunt; nec differri potuit navale certamen. 6  centum et quattuor naves Carthaginiensium demersae, triginta cum pugnatoribus captae, praeterea triginta et quinque milia militum ex ipsis caesa sunt ; Romanorum autem novem navibus depressis mille centum periere milites. 7  consules apud Clipeam castra posuerunt. duo Hannones imperatores Poenorum eo rursus cum magno exercitu convenerunt proelioque commisso novem milia militum perdiderunt. 8  sed - ut tunc apud Romanos numquam diuturna felicitas erat et qualescumque successus magnis continuo malorum molibus obruebantur - cum Romana classis ad Italiam praedis onusta remearet, infando naufragio eversa est: nam de trecentis navibus ducentae viginti perierunt, octoginta vix abiectis oneribus liberatae sunt. 9  Hamilcar dux Poenorum cum exercitu in Numidiam Mauretaniamque missus postquam hostiliter cruenteque in universos egit, cur Regulum libenter suscepisse dicerentur, mille argenti talentis et viginti milibus boum reliquos condemnavit; principes autem omnium populorum patibulo suffixit. 10  Tertio anno - sicut semper indomitus furor cito periculorum obliviscitur - Servilius Caepio et Sempronius Blaesus consules ducentis sexaginta navibus Africam transgressi universam oram maritimam, quae circa Syrtes iacet, depopulati sunt atque in superiora progressi captis eversisque civitatibus plurimis ingentem praedam ad classem devexerunt. 11  inde cum ad Italiam redirent, circa Palinuri promuntorium, quod a Lucanis montibus in altum excurrit, inlisi scopulis centum quinquaginta naves onerarias nobilemque praedam crudeliter adquisitam infeliciter perdiderunt. 12  vicit aliquando apud Romanos improbissimam cupiditatem enormitas miseriarum: nam patres, quibus iam nauticae rei pertaesum esset, decrevere ne amplius quam sexaginta navium classis ad subsidium haberetur Italiae; quod quidem decretum continuo adacti indomita cupiditate ruperunt. 13  praeterea Cotta consul in Siciliam transgressus plurimis proeliis adversum Poenos et Siculos terra marique pugnavit et per totam Siciliam partim hostium partim etiam sociorum inhumatas strages reliquit. 14  L. Caecilio Metello C. Furio Placido consulibus Hasdrubal novus Carthaginiensium imperator cum elephantis centum triginta et equitum peditumque amplius triginta milibus Lilybaeum venit ex Africa et continuo cum Metello consule apud Panormum pugnam conseruit. 15  sed Metellus vim magnam belvarum timens prius eas magno usus consilio vel in fugam vel in mortem egit et sic facile quamvis magnam vim hostium superavit: XX milia Carthaginiensium in eo proelio caesa sunt, elephanti quoque sex et viginti interfecti centum et quattuor capti et per Italiam ducti maximum Italicis gentibus spectaculum praebuerunt. Hasdrubal cum paucis Lilybaeum profugit atque absens a Poenis capitis damnatus est.



Orosius, Historiae, Liber 4, 8 <<<     >>> 10
monumenta.ch > Orosius > Caput 9